Quomodo signorum paralleli in Orientalibus,
Inveniuntur, pro hac praxi expedienda in Loculamento quintotres Tabellae, quarum duae viridi colore tinctae sunt, tertia vero Applicatoria horarum est.
Nota, hujusmodi Horologia uti universalia sunt, ita et signorum desciptionem universalem esse necesse est, et nullo pene negotio per duas Tabellas viridi colore tinctas perficitur, uti sequitur.
Primo iaque dividitur stylus, qui longitudine ad aequet latitudinem Regulae, in duodecim partes aequales. Deinde accipe Tabellas 69 et 70, eique applica Tabellam horariam, ac vide horam duodecimam, quot partes illi respondeant, inveniesque 5 partes et 13 minuta; quas in Scala styli prolongata interceptas transferes es puncto horae duodecimae in Polari, et ex puncto horae sextae in Horologio Orientali et Occidentali, utrimque in lineam duodecimae, aut sextae. Deinde ex eodem puncto partes horae I et II; item horae 2 et 10; item horae 3 et 9; item 4 et 8; ac demum 5 et 7, utrimque transferes: per haec enim puncta lineae curvae ductae dabunt Tropicos 69 et 70.
Postea accipe Tabellam II et ( ), iterumque; Tabellam ( ) et ( ), eorumque partes singulis horis competentes transferes utrimque ex dicto puncto horae duodecimae in Polari, aut sextae in Orientali et Occidentali, in lineas horarias correspondentes; et habebis parallelos ab una parte versus Boream II et ( ), ab altera versus Austrum ( ) et ( ).
Tertio accipe Tabellam ( ) et ( ), iterumque ( ) et ( ), eodem modo oprendo, ut in praecentibus, et habebis Horologia signis suis inscripta.