Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/597

From GATE
This page has not been proofread


PARS SECUNDA.

Instructio uberior rpo Gnomonica,

seu Horologiographia.


Venio ad uberiorem Gnomonicae, Seu Horologiographiae Instructionem, in qua fusius et ex fundamentis trado tum illa omnia, quae Auctor Organi in praecedenti Libello brevissime tractat, tum alia nonnulla, hisce similia, et quae facillime per Tabulas perfici possunt. Addere volebam nonnulla, quae in Cursus Mathematici Libro decimo quarto omisi, et ad Horographiam universalem, quam scribere cogita veram, distuli, quia ea Lectori curioso non ingrata futura existimavi; at moles nimia, in quam hunc Librum excrescere videbam, consilium mutare coëgit. Pro Tyronibus et in rebus Mathematicis parum versatis necessarium foret, praemittere ea que ad circulom, coelestium aliqualem saltem cognitionem, eorumque in Horographia officium spectant; nec non que de variis Horologiorum planis, eorumque declinatione, inclinatione, libellatione, aliisque passionibus et varietatibus, de parallelis Solis, de Conicis sectionibus, quas