non alios magis oportere scientiae huic studium suum impendere, quam Mundi Monarchas, Caesares, Reges, principes, Nobiles. Sunt hi prae caeteris Divinae Mentis ideae, in quibus eluceant Divinae Virtutes, Sapientia, Bonitas, Clementia, Liberalitas, Fortitudo, aliaque mentis ornamenta:sunt inter homines Dii. Coelum ergo, quae DEI domus est, inhabitent; DEO cohabitent prae caeteris. Quod quoniam mortali adhuc corpore indutis non licet, suspiciant saltem si non semper, aliis tamen frequentius atque accuratius, coelum. Lactantium audiant, qui Lib.2. Divinar. Institut. Cap.2. illos, quibus praecipua cura coeli contemplatio nascendi conditione esse debet, ita alloquitur: Quid ergo rebus inferioribus subjacetis? quid capitibus vestris terram superponitis; ipsi
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/734
From GATE
Revision as of 10:24, 20 November 2019 by Michel Habimana (talk | contribs)
This page has not been proofread