1610.Pallavicini Bell� (2)
937bis
asse, veruntamen eius vim,et maiestatem in hominis anima,valuti toti=
US naturae compendio statuas licei, quae valuti Divinae mentis par=
ticipatio quaedam corpusculum illud informe in utero foetae mulieris,
primum nacta vivificai, miroque disponit opificio, dispositum oppor=
tuno tempore in lucemeducit, eductum alit, alitum in modum perfectis=
simum auget, auctum (quantum in ipsa est) aeternum reparando conser=
vai, nunquam senescens, nunquam deficiens, nullisque terminis circum=
scripta; sed modo ancillante ipsiusmet corpore, externisque rebus
per sensus,valuti per angustissimos aditus rerum imagines intromit=
tendo percipit, perceptas exprimit, expressas nullo cogente Beo ad
sui ipsius libitum optai,vel adversatur; modo (quod magis mirer�)
rebus remotis, sed sola similitudinum reputazione circa easdem, non
secus ac praesentes versatur; modo (quod supra omnem taxationem esZ)
Deum ipsum aemulata seipsam aciem reflectendo contemplatur, et Pro=
thei fabulas fide,et miraculo superane polypi instar in easdem ipsas
res cognoscendo se transformat: unde merito a Philosopho nostro dic=
tum deprehendas hominis animam potestate omnia esse. Haec,et caetera
functionum munera, Cardinalis Illustrissime, Aristoteles suis tribus
libris, quos de Anima inscripsit, persequutus est, ut nosti, sed suo
more suboscure immortalitatem illis hac via prorogari arbitratus
(nulla enim in parte operosior ei vita fuit) et quantum viribus na=
turae potest, in omnibus rem acu tetigit. Fateor in aliquibus, quae
immortalitatem animae tangunt, illum longe aberrasse: nec caret pa=
trocinio; viribus naturae altius attolli nequivit, mortales in prae=
mium castigante Natura, ne animai a lachrymis,vinculisque vitam aus=
picatum, et adhuc superbum reputazione futurae immorZalitatis super=
biret licentius. Hos ego de more paraphrastice sum commentatus, non
ut dolium in Cranio volutem, sed ut aliqua ex parte eorum industri=
am sublevem, qui his addicti non sectantur vulgaria. Tibi potissi=
mum, Cardinalis Amplissime,dicatos volui, ut quibus fidus socius
in Peripatetica Philosophia adfui,porZicum ipsam verborum, senten=
tiarumque vepribus obsitam liberando, eisdem consultor adessem fa= )^ i*