ut omnes poetas et auctores quos interpretabatur faceret evangelicos; omnia .n. [1] applicabat ad aedificationem iuventutis in timore domini sancto et casto, locus autem ubi sepultus iacet vocatur Roche, tribus distans leucis a pago, ubi natus sum cui nomen, Villaxeto[2] in magno Bornando in episcopatu dioecesis Gebenem [3], quae tota tunc erat satis catolica.
Doctrina et exemplo [4] huius praeceptoris crescebamus
Crescebat cum discipulis in timore Domini exemplo et doctrina praeceptoris
omnes eius discipuli in timore domini, et ita cum essem circiter annos duodecim[5] habui quosdam spiritus impulsus ad offerendum me servitio Dei, veni quadam die [6] laetus in quendam
[7] agrum (erat .n. [8] vacationis tempus et exercebam aliquanda pastoris officium, cum, [9] tunc haberem magnum desiderium puritatis, promisi Domino castitatem in aeternum. O misericordia Dei, qui ambulabas mecum, et me ex tunc volebas apprehendere, quare