ut omnes poetas et auctores, quos interpre-
tabatur, faceret euangelicos a; omnia enim applicabat ad aedifica-
tionem iuuentutis in timore Domini sancto et casto. Locus autem
ubi sepultus iacet uocatur Roche, 3 distans leucis a pago ubi na-
tus sum, cui nomen Vilareto in magno Bornando in episcopatu
dioecesis geneuensis, quae tota tunc erat satis catholica.
Doctrina et exemplo uitae huius praeceptoris cresceba-
mus omnes eius discipuli' in timorem Domini. Et ita, cum essem
circiter annos 12, habui quosdam spiritus impulsus ad offerendum
me seruitio Dei. Uenique quadam die ualde laetus in quendam
a Id est, catholico agrum (erat enim uacationis tempus), exercebamque aliquando pastoris officium, cum, inquam, tunc haberem magnum desyderium puritatis, promisi Domino castitatem in aeternum. O misericordiam Dei, qui ambulabas mecum, et me ex tunc volebas apprehendere, quare
Page:FC 1042.djvu/21
From GATE
Revision as of 11:27, 28 June 2019 by Irene Pedretti (talk | contribs)
This page has not been proofread