(1618-1620 ?) N�oph.de Chine � Bell.(cont�n.)
(^02"
/tis lesu Sacerdotes regno pellerentur. Verum divino patrocinio nihil
eius artium ministri aemuli nostri contra veritatem profecerunt, nam
illi ipsi Sacerdotes partim antiquis in sedibus degunt, partim apud
Neophytos, imo etiam aliquando apud Ethnicos diversantur, qui nondum
^*sua desideria de sequenda Christiana religione per baptismum exple-
verunt; et nunc omnes confidimus fore,ut fides nostra vehementer au-
geatur. Amplitudo vostra metum ao sollicitudinem de nostra persecu-
tione deponat, edocti sumus ab omnium seculorum memoria,quoties dae-
monum opera persecutionum fluctus intumuerunt, Deum optimum maximum
^ i t a omnia moderatum, ut laborantibus subveniret. Quin etiam a nost-
ris sanctae legis Doctoribus,ac Magistris audivimus aliquando cele-
brem lesu Ohristi Domini nostri parabolam qua sanctissimam legem su-
am grano sinapis comparai, quod cum coeteris seminibus collatum mini
mum esse reperitur, verum terrae mandatum,tametsi cum ipsa terra ge-
/^"lu concrescat, pruina,nivibus,imbribus obruatur, ubi tamen primum
sese veris tempus aperuerit,erigit se, brevique tempore luxurians
coetera olerum genera superai, et in arborem extemplo supra spem su-
ae stirpis evadit; Sanctissimi lesu Christi legis verna tempestas
imminet, eius incrementum,cursusque non interrumpendus non temere
.^^speratur,donec per multa retro saecula,quod sine fine est ac termino
consequatur. Sed haec ingenii mei exiguitas quomodo explicare potest
ex parabola arbusculae maioris,aut minoris florentis aut emarcidae?
Amplitudinem tuam rogamus ut apud immortale^ Deum pr� nobis exo-
ret; apud vero mortales Summum Pontificem totius Ecclesiae parentem
i^^obtestetur,ut totus incumbat in sanctissimae legis apud nos incre-
mentum, sub suo patrocinio,et umbra, Patres nostros ac Magistros So-
cietatis
Sacerdotes excipiat,ut continuas eorum labores reore-
ans,vires augeat ad eorum oanus sustinendum. Optamus itidem omnes ut
Amplitudm tua in dies novis muneribus,et honoribus augeatur. Unde Ib�d. p.68-73 ^^ad omnes qui natione utuntur vitae melioris perfectionisque benefi- ' cium derivetur. Ex aperte pectore grates innumeras eructamus,et ex-
tento collo suspicientes amplitudinem tuam veneramur. Pequini.