Nota ad lectorem.
Quicumque corpus integrum horum Operum hactenus impressorum desideraverit, is ea à Foanne Fanssonio à Waesberge et Filiis Amstelodami librorum Kircherianorum impressoribus, et Bibliopolis, ad unum omnia obtinere poterit. Laus Deo,et Virg. Matri.
Post Elenchum Librorum jam exhibitorum.
Continentur praeterea in Musaeo Kircheriano Epistolarum 12 Tomi in Folio à 40 Annis ad eum datarum annuatim collecti, quos non solùm Pontifices, Imperatores, Cardinales et Principes Imperi, sed et literati Philosophi, Mathematici, Physiologi ex toto orbe ad eum variis linguis, tum honoris causa, tum veluti ad oraculum, de difficillimarum quaestionum ex omni scientia propositarum solutione exaratas miserunt, quas uti plures non contemnedum Thesaurum aestimaverunt rerum in eo contentarum, ita quoque saltem majoris momenti Epistolae luci ut darentur, institerunt: attamen pro solita Auctoris modestia nihil ab eo hucusque obtinere potuerunt.
Tenentur postea in occluso quodam reconditorio rara quaedam opera manu scripta, ex China, India, et Regno Mogor, ad eum tamquam depositarium transmissa, quae uti sunt raritatibus argomentorum conferta, ita quoque operum dictorum Patres, eurundem Auctores, sperant futurum, ut noster Auctor pro sua ad omnibus serviendum promptitudine ea ut publici Juris fiant, procurare ne gravetur, idque quam obnixissimis precibus, ne labores eorum penitus interirent, ab eo contenderunt.
Librorum summa haec est.
Opus ingens universalem Sinarum Politico-moralem scientiam continens, in quo de ritibus et moribus Sinarum, de varietate sectarum, de Philosophia Naturali, de artibus uti et de lingua Sinensi, et de mira literarum ex 64 lineis variè transpositis combinatarum inventione; de Musica, earundemque instrumentis; de Geographia, de Montibus, Maribus, Fluviis et Urbibus; de Theologicis argumentis, similibusque inter eos controversiis agitur.
De Chronographia Imperatorum Sinensium, ab Anno 275 post diluvium usque ad annum Christi 1666 continuata.
De vita Confutii maximi Sinensium Philosophi ejusque Discipuli Mencii, eorumque morali Doctrina, Christianae non absimili. Quod opus primò contextum fuit ex priscis omnium Sinensium scriptorum monumentiis, à P.Prospero Intercetta Siculo collaborantibus ex Soc. nostra Doctissimi et Rerum Sinensium peritia excultissimis P.Rugimont, et P.de Conplet Belgis, et P.Andrea Herdrick Austriaco.
Ex Mogor Regno, quod Indostan vocant, dono P.Henrici Roth Missionarii Mogoritani opera de moribus et ritibus Brachmanum quorum linguae est peritissimus, et sunt 1. exactissimum Opus totius Grammaticae Brachmanicae, cujus et Rudimenta is primus Europae communicavit.
Opus eximium et subtile Apophthegmatum cujusdam Brachmani Philosophi , Basext nomine circa errorem illum generalem quo dicunt ipsam materiam primam, et omnia creatam esse idem cum Deo, opus sane uti subtilissimum, ita quoque gentili intellectu superius, atque haec ipse P.Roth Romam ex Mogoris Regno advena propriis manibus
Page:Romani Collegii Societatis Jesu Musaeum Celeberrimum 1678.pdf/90
From GATE
Revision as of 10:07, 9 February 2017 by Virgilio05 (talk | contribs)
This page has not been proofread