Page:FC 1042.djvu/58

From GATE
Revision as of 13:19, 26 February 2019 by Irene Pedretti (talk | contribs)
This page has not been proofread

exterioribus cum modestia videns esse valde necessarium ne mali spiritus tantam habeant potestatem ad habitandum vel ad mouendum carnem tuam, siue spiritum, si inuenirent cor nec cibo grauatum nec potu. Benedic igitur anima mea Dominum pro tanto desiderio dato cum tam efficaci voluntate corporalis sanctimoniae, spiritualisque mundiciae, quod que tanto tempore dederit tibi sentire necessarios stimulos ad virtutem castitatis corporis et spiritus cum spe obtinendi. In proprio etiam angelo (cum essem specialiter ad ipsum deuotus) sensi multa auxilia, orans vt me defenderet a meo malo spiritu, specialiterque a spiritu fornicationis. 36.