Page:EBC 1614 01 13 1370.pdf/1

From GATE
Revision as of 14:43, 4 December 2018 by Giuseppe Iommazzo (talk | contribs)
This page has not been proofread

Die 14 ianuarii 1613.
Sanctissimus Dominus Noster Paulus papa V, audita relatione mea veridica et sincera, qui nomine Ill.mi et Rev.mi domini Cardinalis Deti viceprotectoris venerabilis Archiconfraternitatis Gonfalonis,interfueram die praecedenti congregationi generali eiusdem Archiconfraternitatis, interrogavit quae essent nomina Guardianorum praeteriti anni, et an essent confirmati pro anno praesenti a maiori parte Confraternitatis viva voce; et cognito quod nomina eorum essent, Ill.mus et Rev.mus dominus de Sabellis, et illustres domini Caesar Rodianus, Paulus Millinus et Octavius Hubertus, et quod fuissent confirmati viva voce a malori parte Confraternitatis tum in die Sancti Stephani, tum in die Dominion infra octavam Epiphaniae, idem Sanctissimus dixit se confirmare praedictos dominos pro guardianatu huius praesentis anni, et supplere omnes defectus, si forte intervenissent, et sic velle et statuere, non obstantibus quibuscumque. Addidit quoque idem Sanctissimus, ut occurratur in futurum rumoribus, qui in huiusmodi confirmationibus oriri solent, se velle

et statuere ut deinceps,cum agetur de confirmandis Guardianis, id

fiat per vota secreta, currente bussola per totem congregationem,

^ ^ e t non requiratur ad conclusionem ut omnes consentiant, sed satis

sit ut maior pars consentiat, ita ut illi qui maiorem partem suf-

fragiorum secretorum habuerint, intelligantur confirmati.

Ita est. R.cardinalis Bellarminus.

Nro Sig/re mi ha dato autorit� di chiamare li sbiri del Governatore et faccia carcerare chi far� rumore.

Aroh.Vatic.Gesuiti 19 fol.69. Minute autogr.( au verso texte italien)