Rome,17 novemb.l6l4. Bellarmin � S�g�smond roi de B o l o g n e . *3^94
/ Serenissime Rex Domine Clementissime.
(r�ponse,cf.16=7l
Exposui Sanctissimo Patri Nostro Summo Pontifici tenuitatem red-
dituum Ecclesiae Leopolicensis, et devastationem non solum hu^us Ec-
clesiae, sed etiam Camenicensis, et simul merita (mihi satis nota)
J"R/mi Episcopi Camenicensis transferendi ad Leopolicensem sedem Archi
episcopalem, et obnixe rogavi Sanctitatem suam, ut per viam secretam
(ut vocant) expeditionem literarum Apostolicarum fieri mandaret.
Addidi etiam ut Ill/mum et R/mum Card/em � Montealto, ad quem spec-
tat praepositio Ecclesiarum Regni Poloniae, exhortaret, ut serius
^ i p s e quoque cum Summo Pontifico ageret de expeditione per viam se
cretam. Nam de confirmanda nominatione,vel postulatione, nec non de
retentione Abbatiae nulla erat dubitatio, quin admittenda essent.
Tandem negotium exitum optimum habuit, et omnia quae petebantur im
petrata sunt. Ego vero cupio saepius mihi occasionem offerri obse-
/yquium praestandi Majestati Vestrae, et Deum precor, ut operibus Ma-
jestatis vestrae omnibus benedicat, et ipsam cum Serenissima Conju-
ge, et regia prole, quam diurnissime servet incolumem. Datum Romae
die 17.Novembris 1614.
Majestati vestrae Serenissimae
^-
Devotissimus Servitor
R. Card/�is Bellarminus.
En t^e:
Sereniss/o et Potentiss/mo Dno Sigismundo Regi Poloniae Dno suo
Clem/mo.
^^^Carte Cerviniane 5�4 fol.205. copie.