Page:EBC 1614 11 17 1494.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Serenissime Rex Domine Clementissime.
Exposui Sanctissimo Patri Nostro Summo Pontifici tenuitatem reddituum Ecclesiae Leopolicensis, et devastationem non solum hujus Ecclesiae, sed etiam Camenicensis, et simul merita (mihi satis nota) R.mi Episcopi Camenicensis transferendi ad Leopolicensem sedem Archiepiscopalem, et obnixe rogavi Sanctitatem suam, ut per viam secretam (ut vocant) expeditionem literarum Apostolicarum fieri mandaret.
Addidi etiam ut Ill.mum et R.mum Card.em à Montealto, ad quem spectat praepositio Ecclesiarum Regni Poloniae, exhortaret, ut serius ipse quoque cum Summo Pontifico ageret de expeditione per viam secretam. Nam de confirmanda nominatione,vel postulatione, nec non de retentione Abbatiae nulla erat dubitatio, quin admittenda essent. Tandem negotium exitum optimum habuit, et omnia quae petebantur impetrata sunt. Ego vero cupio saepius mihi occasionem offerri obsequium praestandi Majestati Vestrae, et Deum precor, ut operibus Majestatis vestrae omnibus benedicat, et ipsam cum Serenissima Conjuge, et regia prole, quam diurnissime servet incolumem. Datum Romae die 17. Novembris 1614.
Majestati vestrae Serenissimae
Devotissimus Servitor
R. Card.is Bellarminus.
---page break---
Sereniss.o et Potentiss.mo D.no Sigismundo Regi Poloniae D.no suo Clem.mo.