Page:EBC 1614 03 14 1398.pdf/1

From GATE
Revision as of 10:11, 14 November 2018 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Not proofread Category:EBC_Letters Category:EBC_Pages <!-- PLEASE START TRANSCRIPTION UNDER THIS LINE. DO NOT EDIT PREVIOUS LINES! --> Mainz,14 mars...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Mainz,14 mars 1614.

Le P.Adam Contzen S.J. � Bellarmin. ^3^98

/ Reverendissime atque Illustrissime Domine. Recepi nuper etiam secundam,et tertiam Defensionis partem, cum censuta adiuncta, ad quam diligenter,et nulla particula neglecta cuncta direxi. Scripserat mihi Rev.P.Generalis Illustrissimam DomiJTnationem Vestram velie agere cum Pontifice propter illa quae de prae determinatione tractantur; quod si ita judicaverit,et expedire putaTit, valde gratum mihi erit, exspectaboque de hac re literas vel R. P.Nostri,vel Illustrissima^ Dominationis Vestrae. Audi^^x vicina Hollandia Conradum Vorstium regi Britanno reconci/^liatum, adeo ut pr� ipso rex ipse scripserit; quod an de aliquo commentario,an de diplomate regio sit intelligendum nescio; nundinae imminentes omnia dabunt, post quas scribam iterum. Si Anglus et Vorstius conveniunt, Calvinismus iterum dividetur, et motus in Belgio Calviniano futuros puto. Pacem cum timore belli hac aestate videmur /^"habituri, quam partim nobis facit externum a Turwa bellum, partim mutuus principum timor. Libellus contra Pontificem editus multorum malorum est causa: nnimium familiaris politicis, et tepide catholicis. Mandatum vero,quo ille vetuit se defendi, cognitum, graves movit suspiciones, quas ne ^^?privatim quidem ausim scribere. Timeo ne ab inimicis magno calumniarum incremento proferantur. Aeterna bonitas Illustrissimam Dominationem Vestram quam diutissime servet incolumem; quod ex animo precor. Moguntiae 1614, 14 Martii. Reverendissimae et Illustrissima^ D. V/ae Servus in Christo Adamus Contzen. (adresse): Reverendissimo et Illustrissimo Domino Dhn Roberto Bellarmino S.R.E.Cardinali amplissimo, Dno meo observandisa^ simo. Romam. . , ^ ^ ^ . (cachet S.J.)

Wunster,Reichsarchiv.Jesuitica in genere,fase.XIX,n.324. Au^ogr.