Page:EBC 1614 03 14 1398.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Reverendissime atque Illustrissime Domine.
Recepi nuper etiam secundam,et tertiam Defensionis partem, cum censuta adiuncta, ad quam diligenter, et nulla particula neglecta cuncta direxi. Scripserat mihi Rev.P. Generalis Illustrissimam Dominationem Vestram velle agere cum Pontifice propter illa quae de prae determinatione tractantur; quod si ita judicaverit, et expedire putarit, valde gratum mihi erit, exspectaboque de hac re literas vel R.P.Nostri, vel Illustrissimae Dominationis Vestrae.
Audio ex vicina Hollandia Conradum Vorstium regi Britanno reconciliatum, adeo ut pro ipso rex ipse scripserit; quod an de aliquo commentario,an de diplomate regio sit intelligendum nescio; nundinae imminentes omnia dabunt, post quas scribam iterum. Si Anglus et Vorstius conveniunt, Calvinismus iterum dividetur, et motus in Belgio Calviniano futuros puto. Pacem cum timore belli hac aestate videmur habituri, quam partim nobis facit externum a Turca bellum, partim mutuus principum timor.
Libellus contra Pontificem editus multorum malorum est causa: nnimium familiaris politicis, et tepide catholicis. Mandatum vero,quo ille vetuit se defendi, cognitum, graves movit suspiciones, quas ne privatim quidem ausim scribere. Timeo ne ab inimicis magno calumniarum incremento proferantur. Aeterna bonitas Illustrissimam Dominationem Vestram quam diutissime servet incolumem; quod ex animo precor. Moguntiae 1614, 14 Martii.
Reverendissimae et Illustrissima D. V.ae Servus in Christo Adamus Contzen.
---page break---
Reverendissimo et Illustrissimo Domino D.no Roberto Bellarmino
S.R.E. Cardinali amplissimo, D.no meo observandissimo.
Romam.