Page:EBC 1613 04 22 1277.pdf/1

From GATE
Revision as of 10:31, 13 November 2018 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Not proofread Category:EBC_Letters Category:EBC_Pages <!-- PLEASE START TRANSCRIPTION UNDER THIS LINE. DO NOT EDIT PREVIOUS LINES! --> Ingolstadt,22...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Ingolstadt,22 apr�l�s 1613. Le P.Jacques Gretser � Bell.

/ Reverendissime atque Illustrissime Domine. Non ita pridem instituta est hic congregatio civium et militum

praesidiariorum titulo B.Mariae Virginia de Victoria, quae brevi

temporis spatio,non tantum numero, sed et pietate notabiliter aucta

,^*est. Ea � Summo Pontifica,tanquam � communi omnium piorum sodalitio-

rum patrono et promotore,indulgentias nonnullas humillime petit,

quibus et praesentes et futuri sodales, ad cultum Dei et sanctissi-

mae Deiparae, et ad propriam proximique salutem procurandam magie

inflammentur; quas, ut consequatur, per me Illustriss.D.V. reveren

za ter ac submisse supplicai, ut apud Summum Pontificem pr� impetrandis

bis gratiis (quarum index ina cum legibus Congregationis literis is-

tis adjunctus est) intercedere, hocque suo singulari beneficio no-

vum hunc coetum sibi obligare dignetur. Non dubito,Illustriss.D.V,

pr� summa sua in Germanos benevolentia libenter petitioni nostrae

/^^assensuram, atque congregatio nunquam immemor erit, unde et cujus

opera hunc spiritualem thesaurum acceperit.

Ad alia quod attinet, haeretici centra Illustriss.D.V. insanire

pergunt. Singulis semestribus novos oppugnatores catalogus Franco-

fordiensis nobis exhibet. ^uanquam ego non tam miror aut metuo aper-

tos hostes, qu�m illos,qui catholicae fidei schemate sese operiunt;

qualis ante omnes Barclaii filius, cujus librum nuper totum perlegi.

Ad cujus impudentiam obstupui,fateor, et prae indignatione propemo-

dum vox faucibus haesit. Spero Illustriss. D.V. non permissuram, ut

juvenculus iste indomitus hanc tantam mentis et linguae procacita-

.Z^^tem impune ferat. Deus Illustriss.D.V. incolumem servet,et senectu-

ti longaevae plures adhuc annos ad Ecclesiae suae solatium,clementer

adhuc addat. Ingolstadii 22 Aprilis 1613. / R.diss.et Illustriss.D.V.

servus indignus

/ Jacobus Gretserus.

(Adr.) Reverendissimo et Illustrissimo Dn� Roberto Bellarmino,S.R.E.

Cardinali amplissimo. Romam.

(cachet de la Coma.)

Munchen,Reichsarchiv.HJesuitica in genere.Fase.19.M.326. Origin.aut.