Page:EBC 1613 04 22 1277.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Reverendissime atque Illustrissime Domine.
Non ita pridem instituta est hic congregatio civium et militum praesidiariorum titulo B. Mariae Virginia de Victoria, quae brevi temporis spatio, non tantum numero, sed et pietate notabiliter aucta est. Ea a Summo Pontifica, tanquam à communi omnium piorum sodalitiorum patrono et promotore, indulgentias nonnullas humillime petit, quibus et praesentes et futuri sodales, ad cultum Dei et sanctissimae Deiparae, et ad propriam proximique salutem procurandam magie inflammentur; quas, ut consequatur, per me Illustriss. D.V. reverenza ter ac submisse supplicai, ut apud Summum Pontificem pro impetrandis his gratiis (quarum index ina cum legibus Congregationis literis istis adjunctus est) intercedere, hocque suo singulari beneficio novum hunc coetum sibi obligare dignetur. Non dubito, Illustriss. D.V. pro summa sua in Germanos benevolentia libenter petitioni nostrae assensuram, atque congregatio nunquam immemor erit, unde et cujus opera hunc spiritualem thesaurum acceperit.
Ad alia quod attinet, haeretici centra Illustriss. D.V. insanire pergunt. Singulis semestribus novos oppugnatores catalogus Francofordiensis nobis exhibet. Quanquam ego non tam miror aut metuo apertos hostes, quàm illos, qui catholicae fidei schemate sese operiunt; qualis ante omnes Barclaii filius, cujus librum nuper totum perlegi. Ad cujus impudentiam obstupui, fateor, et prae indignatione propemodum vox faucibus haesit. Spero Illustriss. D.V. non permissuram, ut juvenculus iste indomitus hanc tantam mentis et linguae procacitatem impune ferat. Deus Illustriss. D.V. incolumem servet, et senectuti longaevae plures adhuc annos ad Ecclesiae suae solatium, clementer adhuc addat. Ingolstadii 22 Aprilis 1613.
R. diss. et Illustriss. D.V. servus indignus
Jacobus Gretserus.
---page break---
Reverendissimo et Illustrissimo D.no Roberto Bellarmino, S.R.E.
Cardinali amplissimo. Romam.