inquisitum coleret, amaret, aeternumque per beatifici
gaudium fruitionem glorificaret. Hinc eundem ob findem duplicem
substantiam intellectualem in tempore condidit, unam purè spiritualem,
cuiusmodi nostrum genus est, de quo postea; alteram
ex corpore et spiritu constitutam, huma videlicet;
Quoniam verò homo corporeus sine corpore vivere nequibat,
hinc dignum ei habitaculum divine providentiae dispositione
praeparavit, quem mundum ducunysm ei irdine, ius
rerum necessariarum subsidius adornatum, quem tibi in nuperis
nostris Itinerarius fusè exhibui, omnia arcana
evolui, in quo nihil quidem adeò minutum et exiguum
vidisti, quod non altissimos in natura rerum fines à Sapientissimo
opifice in hominis gratiam intentos obtineat.
Atque haec fuit prima divinae intentionis, tum
hominis tum Mundi condendi ratio, ut esset creatura
rationalis corporea, que eum cognosceret, cognitum amaret,
coleret, adoraret, aeternumque possideret; erat
autem id divinae bonitati quàm maximè congruum et
consentaneum; etsi enim ex se et sua natura independens,
nullius indigus, solo seipso sufficiens; bonitas tamen
Dei adeo ad diffundendum se prona veluti iure quodam
postulare didebatur, ut esset extra se ad similitudinem
divinae naturae producta creatura divinae cognitionis
et amoris particeps; hoc enim pacto virtutes
divinae et attributa, quae ni divinae essentiae maccessa
caligine condebantur, per creati intellectus virtutem,
evoluerentur ad extra, adeòque bonitas, iustitia, misericordia,
veritas, sapientia et omnipotentia ex effectuum,
quos in Mundo tam sensibili, quàm intellectuali operabatur,
diversitate luculentiùs cum Summa Dei optimi
maximi gloria paterent; adeoque bonitas et misericordia Dei hominem allicerent, institia verò à malo averteret; sapientia verò et omnipotentia ad eum iunquirendum
possidendumque per admirationem in operibus conceptam
instimularent. Theodidactus. Optimè Cepi, quae Sapienter
Page:APUG 1053.djvu/9
From GATE
Revision as of 15:22, 11 June 2018 by Gabriel King (talk | contribs) (→Not proofread: Created page with "inquisitum coleret, amaret, aeternumque per beatifici <unclear>gaudium</unclear> fruitionem glorificaret. Hinc eundem ob findem duplicem <add>substantiam</add> intellectualem...")
This page has not been proofread