Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/68

From GATE
This page has not been proofread


minioribusque feris struit insidias innocens venator, callidiribus insidiis circumventus inter lecti plagulas ceu plagas quasdam a venenato venatore morbo deiicitur, erumpentibus mox copiose variolis: ut iure quis diceret, lethiferis quibusdam globulis toto corpore petitum fuisse. Hoc nimitum erat non iam nebulis obfuseare tantum, sed maculis ipsam fulgidissimam STELLAM inficere. At nondum tenebrarum, nondum nebularum fatis! Unus ad huc supererat Archidux LEOPOLDUS agnatione Patruus, amore atque; affectu vere Pater; et huius ergo favorabile spectum SIERI nostro invidit infida mors, dum improviso funere eundem iussit ad meliore vitam transferri.
Iuvant hic ex horrore tot illustrium funerem, e quorum acerba clade tam densae nebulae STELLAM hanc ascenderunt, diram mortis in humanum genus licentiam deplorare. Haec enim, proh dolor non acceptum electione, sed usurpatum per Tyrannidem in terris imperium aequa, imo iniqua lege in omnes adeo crudeliter exercet, ut erecta in Sceptrum falce caesareo quasi iure caedat omnia, et terribilium omnium esse Terribilissimum reponat inter titulos saevitie suae. Involat haec in solia Regum ac Caesarum sine metu de crimine Laesae Majestatis supplantat Coronas et Sceptra, nec sacrilegium veterut; ipsum adeo salvificae Crucis signum pede calcat nec impietatem existimat. Nil hic sua Prasules consecratio nil Caesares Majestas, nil Reges potentia, nil Heroes rocur, nil