Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/69

From GATE
This page has not been proofread


probos innocentia, nil iuvenes aetas, nil senes reverentia adversus immitis imperii violentiam defendit. O atrocem barbarae licentiae vim! O inhumanum in humanum genus imperium! Hoc enimvero est homines regere in virga ferrea, et tanquam vasa figuli confringere filios Adam.
Satita iam tandem videri poterat ea Tyrannis, qua ex unica Serenissima Domo Austrica vix decennii spatio tot columnas immani feritate concussit implacabilis mors, quot Princeps in terram dejecit. Ata flammae cuiusdam voracissima natura esse mortis quis neget? Homines certe in cineres resolvit, et monstrum insatiabile perinde ac ignis nunquam dicit sufficit. Viderat haec CAROLUM ceu STELLAM fulgidam pulcherrime splendicantem, cuius purissimos radios ut non iam nebulis leviter obfuscaret, sed penitus orbi subduceret, prodromos adventus sui morbos, anno superiore pleno agmine in Eundem immisit, quibus tanto impetu Principem optimum frequentius impetivit, ut iam tum praeceptis lacrimis infelicitatem fortis nostrae deplorantes timeremus, ne, STELLA Cancrum tenente, spes quoque nostrae retrogradu cursu incederent. Nec adventitius duorum Episcopatuum splendum inter ipsas infirmitstes, id est, inter nebulas accedens, valuit ad aerum tenebras discutiendas. Quinimo parum abfuit, ne, dum inter festivos ignes Wratislaviense Capitulum Novum Pontificem exaltaret in sede dignitatis, CAROLUS interim absens vitae statione deiectus inter funerales