Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/153

From GATE
Revision as of 10:12, 21 March 2018 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/153 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/153: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
This page has been proofread


CAPUT. V.
Utrum Lingua Copta vera et antiqua sit Aegyptiorum Lingua.
Veteres Aegyptios, praeter Hieroglyphicas literas (de quibus nos, cum non tam scriptura proprie sit, quam symbolica quaedam et sublimioris Theosophiae per universales animi notiones expressa repraesentatio; modo silemus) aliam propriam linguam, omnibusque commune idioma habuisse, nequaquam dubitari debet, nisi forsam eos quispiam per Hieroglyphicas notas, gestu nutuque expressas, Astomorum more locutos asserat; quod ridiculum, ne dicam stolidum est asserere. Quaenam igitur fuerit antiqua illa Aegyptiorum lingua, si quis ex me quaerat; ei facilius quid sentiam respondebo, quam quid scripto prodere debeam; cum nullum, quem in hac vetustatis nebula sequar, inveniam; ita Scriptorum omnium in ea pervidenda caligant oculi; ita altum de ea omnium silentium. Veruntatem quandoquidem semper gloriosum esse duxi, in quam maxime arduis conari tantum; ego sane toto pene semestri spatio, quo Codicis huius nostri Coptarabici tum versioni, tum descriptioni incubui singulari semper studio, id unum contendi, ut e