normam erecta, verbo Aegyptiacam rerum faciem ubique videas. Quae omnia hic fusius declararem, nisi ea in primae Oedipi nostri partis Syntagmate quarto (quam Simiam Aegyptiacam voco) fusissime et particulatim pertractavissem, quare Lectorem eo remittimus. Atque haec sunt, quae de Coloniis Coptitarum sive Aegyptiorum hucusque dicenda existimavi; de quibus non ignoro alios aliter forsan sentire posse; Verum ista mihi visa sunt verisimiliora, potuissemque rei propositae alias non contemnendas in medium rationes afferre, si aut instituti mei ratio id modo postulasset,aut mea interesset assensum a Lectoribus violenter extorquere. Sufficit nobis, ex Aegypto factas in totum Orbem expeditiones, qui unicus noster scopus erat, dilucide, etsi fusius forsan, quam par erat, hocloco demonstravisse. Quare his relictis ad linguam Coptam postliminio revertamur.
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/152
From GATE
This page has been proofread