Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/196

From GATE
Revision as of 10:11, 21 March 2018 by Lorenzo Mancini (talk | contribs) (ManciniWiki moved page Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).pdf/196 to Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/196: Text replacement - "(1636).pdf/" to "(1636).djvu/")
There was a problem when proofreading this page


in historia sua tripartita, hisce iam dictis astipulatur. Cum, inquit Serapidis templum spoliaretur, in sacris, uti vocant, literis Crucis figurae fuissent inventae, eares in disputationem venit, Christiani enim, quibus notarum periti astipulabantur, Crucem Christo adiu dicabant. Ethnici verò quippiam comune Christo cum Serapide esse impiè contendebant; tutatus est Deus causam suam. Nam plurimi eorum, quos Diabolus deceperat, Christo nomen dederunt, trophaeum passionis, Crux triumphalis notata frontibus refulsit inde. Astruunt hanc historiam picturae, in quibus passim hodiè videas D. Antonii vtustissimi Archimandritae penulae et manui assui, aut imponi hanc Crucem. An quia Aegyptius ille vir, quibus iam notum, et inter Sacra hoc signum? Certè obeliscis qui inde Romam vecti sunt,insculptum saepissime videmus. Atque ex hacyenus dictis patet origo nominis Coptici Φτ. Norunt enim Coptitae bennè, figuram, quam Φ refert, diuinitatis atque aeternitatis symbolum esse; Legerant praetereà in Sacris literis de virtute Salutiferi signi Thau, dolentium frontibus impressi; sciebant illud signum finem legis esse, et omnis iustitiae complementum; admirabantur praetereà admirabilem Dei O.M. providentiam, volentis illud in densissimis etiam infidelitatis tenebris, ceu unicum, ac fulgentissimum salutis symbolum, characteremque