Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/197

From GATE
There was a problem when proofreading this page


non Idololatris tantùm, sed et ipsis Daemonibus venerandum proponere: Atque ex his omnibus diligenter inter se collatis, id iam ausim, quod suprà verebar, inferre. Φτ nimirum Coptum idem significare, quod Phtha nomen diuinum, antiquis Aegyptiis receptum: quod praeter composita nomina ex hoc Pemtenptha, C et ψ saptha, de quibus suprà dictum est, egregiè quoque docet Iamblichus cit: loco. Namsicut, Emepht supremum apud Aegyptios Numen, intelligentiam omnia in sese convertentem significat, ita Phta, quem Emepht ex ovo produxisse suprà diximus, eum Significat, cum veritate et absque falso omnia artificiosè conficientem, hoc est, qui executorem agit rerum ab Emepht in ovo mundano dispositarum; quod verum esse, vel ex ipso nominis etimo patet. Numen enim Phta sic dictum à persuadendo; seu inflectendo oratione, (à quo et Graecorum promanasse arbitror) indicat eum omnia verbo et virtute ad se trahere, immutare omnia, omnia flectere, conferuare omnia; Quod Deum Aegyptiorum Phtha, Phoenicum Taautum, Alexandrinorum Thoth, vel θογο, Graecorum Vulcanum, vel Mercurium aut seu Suadam prestare notiùs, quam dici debeat;praeter Arbitrium enim in mundum