Rome,
1610. Bellarmin � L�onard Coqueau,0.E.S.A.
1026
/ Admodum Reverende Pater,veluti frater. Cum magna mei animi voluptate perlegi librum, quem ad me dignata est mittere R.V. in quo examinat,et confutai praefationem monitoriam regia Angliae. Ver� libar iste plenus est eruditione, dootrina omnis generis, et palam d^ostendit sanctum zelum Dei, qui ardet in pectore auctoris. Praecipu� ver� in eo elucet quam bene Vostra Reverentia sit affecta erga S.Sedem Apostolicam, quam adeo strenui defendit. Apparet etiam quanti faciat sacrum oollegium cardinalium, cuius eminentiam, doctrina,ac eruditione varia demonstrat: et praesertim declarat existimationem,quam habet de me: quae licei sit supra meum meritum, bonae tamen voluntati Reverentiae Vestrae multum me debere profiteor. Hac occasione ab amicis intellexi praeclaras animi dotes,ac virtutes R.Vestrae, et qualiadona,et quam eximia acceperit � Patre lu minarne ideoque ingentes gratias egi Deo bonorum omnium auctori, ^d^QUOd in bis necessitatibus providere voluerit ecclesiam suam tam strenuo operario: et utinam multos similes dignetur mittere in vineam suam. Deus, ao Dominus noster repleat R.V�stram sua sancta gratia, atque eidem Deo in suis sanctis precibus R.Vestra me commendet. Romae,1610.
Epist. famil.LXXX.