Page:EBC 1610 1026a.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum Reverende Pater, veluti frater. Cum magna mei animi voluptate perlegi librum, quem ad me dignata est mittere R.V. in quo examinat, et confutai praefationem monitoriam regia Angliae. Vere liber iste plenus est eruditione, doctrina omnis generis, et palam ostendit sanctum zelum Dei, qui ardet in pectore auctoris. Praecipue vero in eo elucet quam bene Vestra Reverentia sit affecta erga S. Sedem Apostolicam, quam adeo strenue defendit. Apparet etiam quanti faciat sacrum collegium cardinalium, cuius eminentiam, doctrina, ac eruditione varia demonstrat: et praesertim declarat existimationem, quam habet de me: quae licei sit supra meum meritum, bonae tamen voluntati Reverentiae Vestrae multum me debere profiteor. Hac occasione ab amicis intellexi praeclaras animi dotes, ac virtutes R.Vestrae, et qualiadona, et quam eximia acceperit a Patre luminum: ideoque ingentes gratias egi Deo bonorum omnium auctori, quod in his necessitatibus providere voluerit ecclesiam suam tam strenuo operario: et utinam multos similes dignetur mittere in vineam suam. Deus, ac Dominus noster repleat R.Vestram sua sancta gratia, atque eidem Deo in suis sanctis precibus R.Vestra me commendet. Romae, 1610.