Page:EBC 1610 07 22 1001.pdf/1

From GATE
Revision as of 17:25, 5 February 2018 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Letters Category:EBC_Not proofread Rome,22 juillet 1610. Bellarmin � l'abb� de Pont-�-Mousson. 1001 / Admodum Reverende Domine. Accepi per Reverend...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Rome,22 juillet 1610. Bellarmin � l'abb� de Pont-�-Mousson. 1001 / Admodum Reverende Domine. Accepi per Reverendum Dominum Viar4 dinum literas Reveren.Paternit.Vestrae, et egi cum Sanctissimo Domino,et Pater Nostro Summo Pontifica de gratin, quam cupit Reve rende Paternitas Vostra. Quamvis autem initio difficilem se prae( J"buerit Pontifex, existimans ordinariam auotoritatem visitandi et reformandi, quam superiores vostri ordinis habent, satis magnam esse; tamen recepii,se de hac re maturius cogitaturum. Ego vero. Pater religiosissime, non refugi munus protectoris ordinis Praemonstratensis, quod non cupiam tam praeclaro ordini pr� viribus deservire; sed quondam protectiones eiusmodi non solent � cardinalibus quaeri vel suscipi, nisi � Summo Pontifico demandentur. Et praeterea accedebat alia ratio, q uod cum orde Praemonstratensis non sit in Italia, non confidebam me eam notitiam personarum,et negociorum habere posse, quae requiritur ad munus protectoris rec- /f"te obeundum. Denlque illud me � suscipienda ista protectione revocabat, quod protector sim Coelestinorum, et illa una protectio sa tis me occupatum teneat, praesertim iam senem, et plurimis aliis negotiis distentum. Quare Reveren.Paternitas Vostra boni consulat, quod alienum me a protectione vostri ordinis ostenderim; atque interim certo sibi persuadeat,me non defuturum officio oharitatis, ubi quid facto opus sit, mihi significatum fuerit. Valeat Admodum Reverenda Paternitas Vostra mei memor in sanctis precibus suis. RRomae die 22 lulii 1610.

Epist. famil. LXXVI.

^

Archiv.Vatic. Mss.Gesuit. 18 fol.48. Brouillon autogr.