Page:EBC 1610 07 22 1001.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Admodum Reverende Domine. Accepi per Reverendum Dominum Viardinum literas Reveren.Paternit.Vestrae, et egi cum Sanctissimo Domino, et Pater Nostro Summo Pontifica de gratia, quam cupit Reve rende Paternitas Vostra. Quamvis autem initio difficilem se praebuerit Pontifex, existimans ordinariam auotoritatem visitandi et reformandi, quam superiores vostri ordinis habent, satis magnam esse; tamen recepii, se de hac re maturius cogitaturum. Ego vero. Pater religiosissime, non refugi munus protectoris ordinis Praemonstratensis, quod non cupiam tam praeclaro ordini pro viribus deservire; sed quondam protectiones eiusmodi non solent a cardinalibus quaeri vel suscipi, nisi a Summo Pontifico demandentur. Et praeterea accedebat alia ratio, quod cum orde Praemonstratensis non sit in Italia, non confidebam me eam notitiam personarum, et negociorum habere posse, quae requiritur ad munus protectoris recte obeundum. Denlque illud me a suscipienda ista protectione revocabat, quod protector sim Coelestinorum, et illa una protectio sa tis me occupatum teneat, praesertim iam senem, et plurimis aliis negotiis distentum. Quare Reveren.Paternitas Vostra boni consulat, quod alienum me a protectione vostri ordinis ostenderim; atque interim certo sibi persuadeat,me non defuturum officio oharitatis, ubi quid facto opus sit, mihi significatum fuerit. Valeat Admodum Reverenda Paternitas Vostra mei memor in sanctis precibus suis. Romae die 22 Iulii 1610.