Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/189

From GATE
Revision as of 22:41, 3 February 2018 by ViscontiTaricco (talk | contribs)
There was a problem when proofreading this page


editum luculenter demonstrat. Hanc itaque arcanam nominis Dei et Christi scribendi rationem ad Latinam quoque Ecclesiam traductam, monstrant sequentia monogrammata Christi quibus mnogrammatum dictorum apud Coptitas scribendi ratio, adeò affinis est; ut, an Latini a Coptitis, an hi ab illis eam desumpserint dispici vix possit. Simili enim characterum genere dicta nomina effigiant. Iefus Christus. Armeni quoque nomen Dei, ac summa quaevis misteria fidei, teste Ambrosio Theseo, literis consignant. Nam per primam Alphabeti literam quam Aip vocant, coniunctam ultimae dicti Alphabeti, videlicet trigesime nonae o, quam Aipum dicunt, idem denotant, quod Hebraeorum sapientes per 3 Iodim circulo inscripta, seu quod Graeci per primam et ultimam Alphabeti sui literam Α et Ω, videlicet illum, qui se Α et Ω, Aip et Aipun, principium scilicet et finem esse dicebat. Nam in Aip prima Alphabeti Armeniaci litera, quae tribus lineolis ad basim literae perpendiculariter erectis effigiata est, tria in uno conveniunt, Pater videlicet, et Filius, et Spiritus Sanctus; tres unum sunt. Et Aipun trigesima nona litera Alphabetum claudens, nec ad quadragenarium