Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/188

From GATE
There was a problem when proofreading this page


Fraudem mentis inops agitat, quem inscitia versat Diuorum summum cunctorum en accipe Ιαω.
Clemens Alexandrinus, quatuor literarum, inquit, nomen misticum est, quo illi circundabantur, qui soli aditum ingrediebantur. Dicitur autem Ιαον, quod exponitur Existens . Verùm de hoc nomine Ιαω eiusque misteriis, in hieroglyphicis fusius tractabimus, cum de Basilidis, Valentini, Marci, aliorumque Gnosticorum, qui primi hoc nomen Ιαω ad superstitiones innumeras traduxerunt, dicemus quare hisce per transennam dictis, ad nostra monogrammata revertamur. Secuti sunt hosce Haebraeorum Mekubalim, omnes prope Orientales populi. Nam praeter Chaldaeos, qui nomen suum divinum plerumque; sic referunt , aut sic etiam , uti in antiquis manuscriptis apparet. Graeci quoque hosce secuti Christi Servatoris nostri nomen, mistico hoc monogrammate diuinitus accepto formare sunt soliti vel cuiusmodi μονόγραμμα adeo in primitiva Ecclesia post Constantinum Magnum usitatum fuit, ut nullum Christianorum epitaphium eo carere videatur. Quemadmodum hìc Romae in Callisti, Priscillae, Lucillae, Calepodii Caemiteriis subterraneis non semel cum summa animi voluptate videre licuit. Et egregium illud Romae subterranae opus recens