Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/238

From GATE
Revision as of 15:52, 17 January 2018 by ViscontiOrlandi (talk | contribs) (→‎Problematic)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
There was a problem when proofreading this page



Deus Virginem concipere faciet, et illa pariet filium.
Sed Lector lectiones has, ut volet accipere poterit, sive enim hae duae ultimae voces addantur priori, in quo implicite continentur, sive non, semper idem manebit scripturae sensus.
Porro, cum huius scripturae interpretationem Viris Hebraicae, Chaldaicae, atque Syriacae linguae undequaque peritissimis recognoscendam dedissem; videlicet Reverendissimo et Illustrissimo D. D. Sergio Risio Archiepiscopo Damasceno Maronitae; Admodum R. P. Domino Philippo Guadagnolo Ord. Cler. minor. Theologo; D. Abrahamo Ecchellensi Maronitae Arabicae et Chaldaicae in Academia Pisana professori, eo ipso tempore Romae commoranti; viris praeter linguarum cognitionem complurium aliarum rerum notitia claris. Praeterea Rever. quoque doctissimisque PPP. Soc: Iesu, Cornelio a Lapide, Ignatio Lomelino, Ioanni Baptistae Ferrario, Hebraicae in collegio Romano professori; multis denique aliis, cum, inquam, ostendissem, singularumque literarum a confusa illa scribendi ratione, analytica methodo vindicatis apicibus, sensus veritatis ultro iis innotuisset, eam non approbarunt tantum; sed et ex eius interpretatione tam apposite facta, summam