Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/239

From GATE
There was a problem when proofreading this page


voluptatem haurire visi sunt. Authores itaque fuerunt ut hanc adeo antiquam novitatem, vel ut melius dicam, antiquitatem adeo novam, utpote quae ingentia Ecclesiae emolumenta adferre possit, non in Europaeorum tantum; sed et Asiaticorum gratiam, mox publici iuris facerem, quod quidem per Prodromum hunc Aegyptiacum commode fieri posse iudicavi.
Veruntamen ut et Lectori dictarum linguarum ignaro quoque satisfiat, et nequicquam vel proprio confinxisse ingenio, vel quippiam violenter tortum explicasse, aut coniecturis vagis indulsisse videar; singularum literarum, uti et vocum rationem varia authoritate stabiliendam duxi. Ac primo quidem 3. illos apices seu 3 Iodim in modum coronae disposita, mysticum Dei nomen olim significasse, Galatinus paulo post citandus tradit, et Ioannes Fortius Hortensius Neophytus in libello de mystica literarum significatione docet his verbis.
Veteres, inquit, alia ratione scribebant Dei omen , alia legebant. Quidam id 3 Iod, quidam 3 apicibus, ad 3 Divinarum proprietatum, seu sacramentum indicandum scribebant. Certe nomen Dei 3 Iod circulo inclusis olim mistyce scriptum