Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/153

From GATE
Revision as of 09:12, 11 January 2018 by Martín M. Morales (talk | contribs)
This page has not been proofread


CAPUT. V.
Utrum Lingua Copta vera et antiqua sit Aegyptiorum Lingua.
Veteres Aegypticos, praeter Hieroglyphicas litteras (de quibus nos, cum non tam scriptura propriè sit, quam symbolica quaedam & sublimioris Theosophiae per universales animi notiones expressa repraesentatio; modo silemus) aliam propriã linguã, omnibusque; commune idioma habuisse, nequaquam dubitari debet, nisi forsã eos quispiã per Hieroglyphicas notas, gestu nutuque expressas, Astomorum more locutos afferat; quod ridiculũ, ne dicam stolidum est afferere. Quaenam igitur fuerit antiqua illa Aegyptiorum lingua, si quis ex me quaerat; ei facilius quid sentiam respondebo, quàm quid scripto procedere debeã; cum nullũ, quem in hac vetustatis nebula sequar, inveniã; ita Scriptorum omniũ in ea pervidéda caligant oculi; ita altũ de ea omnium silentium. Veruntatem quandoquidem semper gloriosum esse duxi, in quam maximè arduis conari tantùm; ego fanè toto penè semestri spatio, quo Codicis huius nostri Coptarabici tum versioni, tum descriptioni incubui singulari semper studio, id unum contendi, ut è