There was a problem when proofreading this page
eosque trecentis sexaginta coniunxit; Eos nunc Aegyptii id est Superinductos vocant, et Deorum Natales putant. Ex quibus patet antè non fuisse, sed dicta occasione adiectas esse; quarum cognomina erant, ut infra subiecta sunt. Annus ergo Aegyptiacus fuit dierum 365 sine quadrantis adiectione, cuius Thoth Mercurio dicatus primus mensis necessariò caepit ab ortu caniculae, Sole in Leonem transeunte, novilunio. Quia observatio anni, et temporum in caniculae ortu ab Aegyptiis statuebatur: eaque erat ipsis cursus Solaris epocha. Et quamvis eorum Thoth laxis habenis in anteriora fugeret,