9. Hoc tempore erat quidam princeps Sacerdotum (videtur fuisse Episcopus) nomine Ioannes, et alius magnae virtutis vir nomine Kie lie. Hi duo cum aliis nobilibus popularibus suis non fama minus, quam rerum mundanarum contemptu celebribus, coeperunt iterum rite Euangelium suum excellens explicare continuando, et fila (malitia Cacodoemonis) pridem rupta reficere. Rex dictus Hiueñ cum chi taõ (coepit huius Imperium anno 719.) quinque Regulis praecepit, ut in persona adirent felicem domum, (hoc est Ecclesiam) et erigerent altaria. Tum columna legis, quae ad breue tempus iacuit prostrata, coepit cursum erigi, et incrementa sumere. In hoc principio anni Tieñ pao (qaod erat anno Domini 743.) praecepit Rex Ota Ciam Kuen (nomen tituli) dicto Cuoliè siè (erat is Eunuchus summa apud Regem gratia valens et authoritate) ut effigies veras quinque Regum praedecessorum avorum suorum deportaret, et in Ecclesia collocaret, unàque; centum preciosarum rerum cimelia in ecclesiam deferret ad solemnitatem hanc celebrandam (dicit Author Kim Cim in laudem ipsorum Regem) Barbae longae draconis etiamsi longè sint, nihilominus arcus et enses eius manibus apprehendi possunt (alludit ad historiam
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/92
From GATE
Revision as of 16:33, 10 January 2018 by Visconti03 (talk | contribs)
This page has not been proofread