Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/93

From GATE
This page has been validated


quandam antiquam eiusdem Regis:) qui fingebatur ascendisse in aera Draconi infidens, quem servi, qui se dicebant ituros cum Rege, variis armorum generibus instruxerant; qui verò remanserant, barbam Draconis vellicantes, arma quaedam tulerunt in memoriam Regis in iis veluti praesentem eum intuentes. Alludit itaque Author huius scripturae ad hanc historiam, ut declaret effigies memoratorum Regum, Regi praesentium, et viventium loco fuisse; ideo subiungit, Claritudo, quam reddunt hae imagines, ostendit eos nobis praesentes adesse. Anno tertio Tieñ pào (annus is erat Dominus 745.) fuit in Iudaea Sacerdos quidam Kie hò, qui stellarum ope ductus in Chinam appulit, et respiciens Solem (erat haec Caerimonia eorum, qui ad Regis admittebantur colloquium) ad conspectum nostri Imperatoris intromissus est. Rex autem iussit, ut Sacerdos Ioannes et Paulus cum aliis eiusdem professionis viris, et cum praesente tantae virtutis viro Kiè ho ad palatium Him̃ Kim̃ vocatum, ad adorandum, et ad sancta (devotionis) opera exercenda sese conferrent. Hoc tempore litterae Regiae in tabellis Ecclesiae servabantur, preciose secundum ordinem ornatae, splendentes colore rubro et ceruleo, et penna Regia replebat