ambisse, aut etiam ante victoriam triumphos egisse viderer, eorum benevolentia laudata, ea qua parerat modestia recusavi; exceptis corum Eulogiis, qui non tàm Encomiastae, quàm rerum variarum Testes erant futuri, approbatoresque. Nam cum hic praesens liber, Oedipi operis omnino novi, rari, difficilis, et argumenti multorum opinione incredibilis, sit Prodromus; cùm pleraque praeterea, è reconditis invisisque Orientalium monumentis depromta Europaeos linguarum cognitione destitutos omninò lateant, adeoque multi forsan in rebus adeò novis de fide mea dubitare, aut de impostura et fuco aliquo suspicari possent. Ut in re magni momenti maiori ingenuitate, fide et sinceritate procederem, simulque monstrarem linguarum, quas in operibus passim ad rerum dictarum confirmationem adducturus sum, me divina gratia haud ignarú: istius testes admittere volui, ipsos Graecos, Hebracos, Syros, Chaldaeos, Arabes, Armenos, Aethiopes, Abyssinos, Samaritanos, aliosque quibus mea literaria supellex nota est, quique mea omnia lustrarunt, rediverunt. Quique susceptum opus consilio auxilioque nullo non tempore de propriis suis aliqua communicantes pro viribus promuovere contendunt. Atque haec sunt benevole Lector, de quibus te primò monitum volebam; quod si in iis quicquam laude dignum inveneris, non mihi, sed Deo, bonorum omnium largitori, qui infantium linguas solus disertas facit, imputes velim. Vale.
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/16
From GATE
This page has not been proofread