ambisse, aut etiam ante victoriam triumphos egisse viderer, eorum benevolentia laudata, ea qua par erat modestia recusavi; exceptis eorum Eulogiis, qui non tam Encomiastae, quam rerum variarum Testes erant futuri, approbatoresque. Nam cum hic praesens liber, Oedipi operis omnino novi, rari, difficilis, et argumenti multorum opinione incredibilis, sit Prodromus; cum pleraque praeterea, e reconditis invisisque Orientalium monumentis deprompta Europaeos linguarum cognitione destitutos omnino lateant, adeoque multi forsan in rebus adeo novis de fide mea dubitare, aut de impostura et fuco aliquo suspicari possent. Ut in re magni momenti maiori ingenuitate, fide et sinceritate procederem, simulque monstrarem linguarum, quas in operibus passim ad rerum dictarum confirmationem adducturus sum, me divina gratia haud ignarum: istius testes admittere volui, ipsos Graecos, Hebraeos, Syros, Chaldaeos, Arabes, Armenos, Aethiopes, Abyssinos, Samaritanos, aliosque quibus mea literaria supellex nota est, quique mea omnia lustrarunt, reviderunt, quique susceptum opus consilio auxilioque nullo non tempore de propriis suis aliqua communicantes pro viribus promovere contendunt. Atque haec sunt benevole Lector, de quibus te primo monitum volebam; quod si in iis quicquam laude dignum inveneris, non mihi, sed Deo, bonorum omnium largitori, qui infantium linguas solus disertas facit, imputes velim. Vale.
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/16
From GATE
This page has been proofread