scriptiorum normam erecta, verbo Aegyptiacam rerum faciem ubique videas. Quae omnia hic fusiùs declararem, nisi ea in primae Oedipi nostri partis Syntagmate quarto (quam Simiam Aegyptiacam voco) fuisissimè & particulatim pertractassem[1], quare Lectorem eò remittimus. Atque haec sunt, quae de Colonijs Coptitarum sive Aegyptiorum hucusque dicenda existimavi; de quibus non ignoro alios aliter forsan sentire posse; Verùm ista mihi visa sunt verisimiliora, potuissemque rei propositae alias non contemnendas in medium rationes afferre, si aut instituti mei ratio id modò postulasset, aut mea interesset assensum à Lectoribus violenter extorquere. Sufficit nobis, ex Aegypto factas in totum . Orbem expeditiones, qui unicus noster scopus
erat, dilucidè, etsi fusiùs forsan, quàm par erat, hocloco demonstrasse. Quare his relictis ad linguam Coptam postliminio revertamur.
- ↑ Forma sincopata di 'pertractavissem'.