mutatione, succedentibus seculis corrupta. Caeterùm unum meritò quispiam mirari possit, cur nullus apud Coptitas Aegyptios de Gentilium Deorum nominibus, praeter unicum, ptha (de quo in sequente capite) sermo sit. neque; enim unquam Osiridis, isidis, Hori, Ichto, Emeph, aliorumque; à Plutarcho et Iamblicho citatorum nominum; etsi id singulari semper studio inquisiuerim, in eorum libris mentionem fieri deprehendi. Quod cum me multùm perplexum, et ancipitem animo redderet; reperitandem, id non factum esse, quod Coptitae huiusmodi nomina ignorarent; sed quod summae religionis amore moti, nefas esse putarent, sacras historias, in quibus conscribendis toti erant, fabulosis Getilium Deotrum nominibus profanare; in hoc imitantes Hebraeos, qui alto quoq; silentio huiusmodi nomina suppressisse videtur, tum quia Aegyptis nunqua licitum erat Hebraeis comisceri, tum ob summa Idololatriae, ac alienae seruitutis detestationem, quam tanto odio persequebantur; ut falsi numinis nomen, vel ore proferre, crimen existimarent morte piandum; atque; haec est ratio, cur non nomina tantum; verùm etiam ipsas historias eorum, quae in Aegypto quondam ab Heroibus et maioribus eorum gerebantur, veluti teneris mentibus noxias attingere temerarium existimarent. Sed quid de nomine Dei Copto sentiendum sit, iam aperiamus.
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/181
From GATE
Revision as of 18:49, 26 December 2017 by Visconti05 (talk | contribs) (→Not proofread: Created page with "mutatione, succedentibus seculis corrupta. Caeterùm unum meritò quispiam mirari possit, cur nullus apud Coptitas Aegyptios de Gentilium Deorum nominibus, praeter unicum, pth...")
This page has not been proofread