Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/181

From GATE
This page has been proofread


mutatione, succedentibus seculis corruptam. Caeterùm unum meritò quispiam mirari possit, cur nullus apud Coptitas Aegyptios de Gentilium Deorum nominibus, praeter unicum, ptha (de quo in sequente capite) sermo sit. neque; enim unquam Osiridis, isidis, Hori, Ichto, Emeph, aliorumque; à Plutarcho et Iamblicho citatorum nominum; etsi id singulari semper studio inquisiuerim, in eorum libris mentionem fieri deprehendi. Quod cum me multùm perplexum, et ancipitem animo redderet; reperitandem, id non factum esse, quod Coptitae huiusmodi nomina ignorarent; sed quod summae religionis amore moti, nefas esse putarent, sacras historias, in quibus conscribendis toti erant, fabulosis Getilium Deorum nominibus profanare; in hoc imitantes Hebraeos, qui alto quoq; silentio huiusmodi nomina suppressisse videtur, tum quia Aegyptis nunqua licitum erat Hebraeis comisceri, tum ob summa Idololatriae, ac alienae seruitutis detestatione, quam tanto odio persequebantur; ut falsi numinis nome, vel ore proferre, crime existimarent morte piandumque atque haec est ratio, cur non nomina tantum; verùm etiam ipsas historias eorum, quae in Aegypto quondam ab Heroibus et maioribus eorum gerebatur, veluti teneris mentibus noxias attingere temerarium existimarent. Sed quid de nomine Dei Copto sentiendum sit, iam aperiamus.