This page has not been proofread
Verum antequam ulterius hĩc progrediar, una adhuc difficultas, quae circa annum erectionis huius lapidis occurrit, restat dissolvenda. Annus enim huiusmodi in Sinica inscriptione adeò à Syriaca diversus reperitur, ut non pauci ea diversitate perplexi, mecum de vera, et fideli huius lapidis interpretatione dubitarent. Nam ex Sinico Lusitanica versio, et ex hac Italica erecti lapidis annum ponunt post Christum. 782. Syriaca vero iuxta Graecorum computum statuit