Page:EBC 1610 02 14 0954.pdf/1

From GATE
Revision as of 11:08, 15 December 2017 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Letters Category:EBC_Not proofread GAND,14 f�vr�er 1610. Le pr�Bur de la Chartreuse de Gand � B. 954 / Illust^^ et ,me Domine. Valde mirum videt...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


GAND,14 f�vr�er 1610. Le pr�Bur de la Chartreuse de Gand � B. 954

/ Illust^^ et ,me Domine. Valde mirum videtur omnibus bonis catho

licis qui erga sacrum ordinem monasticum aliquo pio affectu moventur, quod conventus monasterii S,ti Pe^r^ ordinis D.Benedicti iuxta

Gandavum gravetur pensione mille florenorum annue ecolesiae cathe-

jTdrali Gandensi solvenda. Idque praeter rationem et aequitatem esse

passim omnes iudicant; tum quod episcopatus opulentus sit et nulla

ratione indigeat hoc tempore huiusmodi subsidio, sed ex suis pro-

ventibus etiam canonicis affectis^quos vocant) qui episcopo a con4

silio sunt, abunde subveniri possit,si opus esset: tum qund illud /ymonasterium S,ti Petri nunc ad paupertatem redactum et gravi aere

alieno oppressum propter horum temporum iniuriam et bellorum motus,

imo et haereticorum furore dirutum, templumque solo adaequatum e-

mergere non possit nec restaurar!, si istam pensionem deinceps solvere cogatur. Quare merito R,dU3 D. Abbas dicti monasterii et

/^Tcoadiutor, totusque contentus suplicare oompellitur Suae Sancti-

tati, ut istam pensionem extinguere dignetur, et a me petiverunt,

ut ego, qui huius rei conscius sum et familiaris dicto conventui.

apud

et Dominationem Vestram, cui aliquando, cum esset

in minoribus, Romae^in Societate lesu notus fui, intercederem, qua-

tenus dignetur hoc negotium apud Suam Sanctitatem promovere,et ef-

ficere ut sua partim gratia partim auctoritate, quibus multum po-

test, monasterium praefatum a supradicta pensione exoneretur, quo

facilius tandem reaedificari queat, et sic ad honorem ecclesiae

Dei atque salutem animarum disciplina monastica exactius observari,

^^Tquae propter haec mala tempora et destructionem monasteri! defec-

tumque locorum,quae regularis disciplina requirit, nonnihil collap-

sa fuit, et tam in temporalibus quam in spiritualibus iacturam pa

ssa. Sed nunc coepta est restitui virtute, pietate, opera et ind�-