Page:EBC 1610 02 14 0954.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illust.me et R.me Domine. Valde mirum videtur omnibus bonis catholicis qui erga sacrum ordinem monasticum aliquo pio affectu moventur, quod conventus monasterii S.ti Petri ordinis D. Benedicti iuxta Gandavum gravetur pensione mille florenorum annue ecolesiae cathedrali Gandensi solvenda. Idque praeter rationem et aequitatem esse passim omnes iudicant; tum quod episcopatus opulentus sit et nulla ratione indigeat hoc tempore huiusmodi subsidio, sed ex suis proventibus etiam canonicis affectis quos vocant) qui episcopo a consilio sunt, abunde subveniri possit, si opus esset: tum qund illud monasterium S.ti Petri nunc ad paupertatem redactum et gravi aere alieno oppressum propter horum temporum iniuriam et bellorum motus, imo et haereticorum furore dirutum, templumque solo adaequatum emergere non possit nec restaurari, si istam pensionem deinceps solvere cogatur. Quare merito R.dus D. Abbas dicti monasterii et coadiutor, totusque contentus suplicare compellitur Suae Sanctitati, ut istam pensionem extinguere dignetur, et a me petiverunt, ut ego, qui huius rei conscius sum et familiaris dicto conventui, apud Ill.mam et R.mam Dominationem Vestram, cui aliquando, cum esset in minoribus, Romae in Societate Iesu notus fui, intercederem, quatenus dignetur hoc negotium apud Suam Sanctitatem promovere, et efficere ut sua partim gratia partim auctoritate, quibus multum potest, monasterium praefatum a supradicta pensione exoneretur, quo facilius tandem reaedificari queat, et sic ad honorem ecclesiae Dei atque salutem animarum disciplina monastica exactius observari, quae propter haec mala tempora et destructionem monasterii defectumque locorum,quae regularis disciplina requirit, nonnihil collapsa fuit, et tam in temporalibus quam in spiritualibus iacturam passa. Sed nunc coepta est restitui virtute, pietate, opera et industria cuisdam boni patris eusdem monasterii nomine d. Ioachimin Arsenii, qui ex commendatione Societatis Iesu et mea etiam qualicumque, designatus est ac sua Celsitudine coadiutor praedictae abbatiae
---page break---