Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/107

From GATE
Revision as of 23:35, 1 December 2017 by Visconti03 (talk | contribs) (→‎Problematic)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
There was a problem when proofreading this page


Turcarum, non fecus ad Germanica nomina sequentia friesland franckeland, et c.Frifonum, Francorum, Regiones significant, et innumera alia huiusmodi, quae omnia ex germanico ( land ut indica ex Stã)ex loci, sc. seu regionis proprio nomine componuntur. Quae ideo hic apponenda duxi, ut causam, cur china zindostan dicatur, non ignorares). In diebus patris patrum Domini Hanam Iesua, sive Ioannis Iosue Catholici Patriarchae (Subintellige Alexandrinum, aut Babylonium, qui proprie dicuntur universales seu Catholici Patriarchae) Anno mille simo nonagesimo secundo iuxta graecos; Dominus Iibduzad Sacerdos, Archiepiscopus Cumdan civitatis Regni (sc.Metropolis) Filius Milis, requies sitanimae eius, Sacerdotis Belehh civitatis Tahurstan (lege Turchestan) erexit tabulam hanc Papa (sic Supremos in aliquo Ordine Ecclesiastico vocant) scripta sunt in ea administratio, seu gubernatio Salvatoris nostri, praedicatio patrum nostrorum qui sunt apud Reges Sinarum.
Adam Diaconus filius Iizdbuad Archiepiscopus.
Mar sargis Presbyter, Archiepiscopus.
Sarnischua Presbyter
Gabriel Presbyter, Arcidiaconus Princeps Ecclesiarum civitatum Cumdan dasrag.

Atque haec in folio in China impresso reperiuntur, quae et in faxo insculpta cernuntur.