Cum omnem Aegyptiacam antiquitatem instaurandi nobis fit animus; certè ipsius argumenti difficultas suadere videbatur ut ab ea re, que totius antiquitatis veluti clavis erat, ab ipsa, inquam, veterum Aegyptorum vernacula antiqua, quam Coptam, seu appellamus, totius operis auspicaremus exordium. Huius enim, quam ingens in omni facultate, arte, ut scientia sit usus; quantum non ad profanae tantum, sed ut sacrae literaturae cultum, verbo, ad omnem eruditionem antiquitatemque eruderandam conferat, et si Prodromus iste variis in locis id abunde ut varie doceat; Qedipum tamen Aegyptiacum varia sua erunditione, quam huius ope eruit, id non clarius tantum ut abudantius demostraturum; sed ut id quod;apud reconditioris literaturae Amantes effecturum spero, ut hanc recens Europae natam lingua non aestiment tantum sed ut omne quoque; studium industriamque; ad eam addiscenda conferat, ad quod maiori facilitate praestandum, dictae linguae institutiones in si ne operis huius adnectere volui, ut interim sese in eis exerceret Lector, ut ad futura intelligenda aptiorem redderet capacioremque. Nam aliam ab causam totius Oedipi quoque Aegyptiaci Ideam iis apposuimus, nisi ut quantum ex utriusque literaturae restitutione Reip: literariae emolumentum sperari possit Lectori innotescerat. Certe norunt id amici, quibus abditia eius vel per rimas quasdam ostendi, qui nouitate rerum commoti, cum alia ratione nequirent, certaim id encomiasticis metris Prodromo praeponendis extollere satagebant. Verum, ne laudibus acceptis hominum divino favori abicem ponerem, neve huiusmodi solatiola avidius