ambisse, aut etiam ante victoria triumphos egisse viderer, eorum benevolentia laudata, ea qua parerat modestia recusavi; exceptis corum Eulogiis, qui non tàm Encomiastae, quàm rerum variarŭ Testes erant futuri, approbatoresque; Nam cum hic praesens liber, Oedipi operis omnino novi, rari, difficilis, argumenti multorum opinione incredibilis, fit Prodromus; cùm pleraque praeterea, è reconditis invisisque Orientalium monumentis depromta Europaeos linguarum cognitione destitutos omninò lateant, adeoque multi forsan in rebus adeò novis de fide mea dubitare, aut de impostura fuco aliquo suspicari possent. Ut in re magni momenti maiori ingenuitate, fide sinceritate procederem, simulque monstrarem linguarum, quas in operibus passim ad rerum dictarum confirma: ionem adducturus sum, me divina gratia haud ignarú: istius testes admittere volui, ipsos Graecos, Hebracos, Syros, Chaldaeos, Arabes, Armenos Aethiopes, Abyssinos, Samaritanos, aliosque quibus mea literaria supellex nota est, quique mea omnia lustrarunt, rediverunt. Quique susceptum opus consilio auxilioque nullo non tempore de propriis suis aliqua communicantes pro viribus promuovere contendunt. Atque haec sunt benevole Lector, de quibus te primò monitum volebam; quod si in iis quicquam laude dignum inveneris, non mihi , sed Deo, bonorum omnium largitori, qui infantium linguas solus disertas facit, imputes velim. Vale.
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/16
From GATE
There was a problem when proofreading this page