cuiusmodi minutum illum characterem, quem mumiis, Canopis, Isiacis statuis, ac hierogluphicis schematismis in Bembina tabula appictum videmus, suisse, alibi demonstrabimus, quem et ego ob dictas rationes aliter vocare non soleo, nisi characterem hieroglyphicum currentem, non enim ab hieroglyphicis differre videtur, nisi, quod ille proprius esset, quorum officium erat, ea quae ob artis defectum pingere nequirent, minutiori charactere et ad scribendum aptiori exprimere; hic vero, quorum erat sacra symbulorum schemata maiora saxis et lapidibus iuxta artis scultoriae regulas incidere. Non defunt tamen, qui hanc scripturam Sacerdotalem ex mysticis certi cuiusdam alphabeti figuris conflatam afferant, cuiusmodi in appendice diuersarum linguarum introductionis suae in ling: Orient: Ambrosius Theseus adducit, verùm cùm nulla inter hieroglyphicorum monumenta huius alphabeti vestigia reperiam, meritó caeteris id suppiositiis annumerandum censeo. Etsi, eos praeter communes literas, quarum apices mysteriis non omninò carebant, aliud mysticum quoddam alphabetu quoque habuisse certum fit, et in Oedipo abundè demonstretur. Ultimam autem scripturae speciae, id est sacram, quae insculpitur scriptura, cuius una quidem est per prima elementa
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/252
From GATE
There was a problem when proofreading this page