cuiusmodi minutum illum characterem, quem mumiis, Canopis, Isiacis statuis, ac hierogluphicis schematismis in Bembina tabula appictum videmus, suisse, alibi demonstrabimus, que et ego ob dictas rationes aliter vocare non soleo, nisi characterem hieroglyphicum currentem, non enim ab hieroglyphicis differre videtur, nisi, quod ille proprius esset, quorum officium erat, ea quae ob artis defectum pingere nequirent, minutiori charactere et ad scribendum aptiori exprimere; hic vero, quorum erat sacra symbulorum schemata maiora saxis et lapidibus iuxta artis scultoriae regulas incidere. Non defunt tamen, qui hanc scripturam Sacerdotalem ex mysticis certi cuiusdam alphabeti figuris conflatam afferant, cuiusmodi in appendice diuersarum linguaru introductionis suae in ling: Orient: Ambrosius Theseus adducit
Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/252
From GATE
Revision as of 16:15, 29 November 2017 by Visconti07 (talk | contribs)
This page has not been proofread