Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/249

From GATE
Revision as of 15:06, 29 November 2017 by Visconti07 (talk | contribs)
This page has not been proofread


posteritati per Prodromum hunc promulgatam inuidere nolui.
Porrò plures antiquo charactere Hebraico in deserto Sin rupibus incisas, mihi supra allegatus Pater obtulit, quarum aliae locum 70 palmarum, et collectionis mannae; aliae locum confractionis tabularum Mosaicarum, aliae alia indicant,quas absque ullo ferè labore primo intuitu solutas libenter hìc proponerem, nisi Oedipo nostro eas reseruassem; Huius itaque sacri hieroglyphici expositione praemissa, nil restat, nisi ut ad profani quoque hieroglyphici interpretationis specimen quoddam exhibendum nos accingamus.

CAPUT ULTIMUM

Utrum vulgares Aegyptiorum characteres et Nomina, Hieroglyphici inserta reperiantur
Solent ii, qui in paupere Domo convivium instruunt, caput cenae plerunqe; in extremos missus reseruare,ita prorsus mihi accidisse videtur; premissis enim iis, quae de lingua Copta, fiue Aeguptiaca pro ingenii suppellettilisque; tenuitate dicenda videbantur, praecipuam Prodromi nostri partem confultò huc reseruare visum est; ut cir