Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/248

From GATE
There was a problem when proofreading this page


Virginem, cuius rubus incombustus hoc loco visus, typus quidam erat, concipere faciet, et illa pariet filium Iesum Messiam qui faciet populum suum a peccatis eorum. Non defuerunt hoc loco, qui viso et examinato hoc corollario, senserint ab ipso Moyse fortassis hanc scripturam, eo in loco ubi dux populi Dei primo declaratus fuerat, et in quo sub visione hac grandi rubi incombusti mysteria redemptionis humanae cognorat, ut ad ea alluderet, incisam. Quicquid sit ex hac scriptura duo maxima et praecipua Christianae Religionis mysteria colliguntur. videlicet SS. Trinitatis et incarnationis, illud quidem, per mysticum Dei nomen de quo supra. hoc, per rubum incombustum. Quid enim aliud rubus iste incombustus indicat, nisi Beatissimam illam Virginem, Dei matrem, quae sine ullo carnalis concupiscentiae ardore, Iesum verum Messiam et humani generis Servatorem, conceptum; inviolato pudoris claustro mundo miro modo peperit. Atque haec sunt quae de hac scriptura dicenda existimavi. in qua si quicquam praestitiisse [1] videbor, D.O.M. eiusque Sanctissimae matri id acceptum velim. Ego certe, partim ex summo, quo erga hanc Virginem Deiparam feror, affectu; partim ingentibus mysteriis sub hac scriptura reconditis, aliisque emolumentis, quae suo tempore Ecclesiae sanctae hanc interpretationem adferre posse videbam, motus, eam

  1. Sul vocabolario si trova con una sola "i": "praestitisse"